MACEDONICAE Monarchiae

MACEDONICAE Monarchiae
MACEDONICAE Monarchiae
quisnam post Alexandri M. obitumstatus fuerit, et quot illa in partes dissilierit; his verbis exponit Curtius l. 10. c. 10. Perdicca perductô in urbem exercitu, consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret; Satrapes Ptolemaeus Aegypti et Aphricae gentium, quae in ditione erant. Laomedonti Syria cum Phoenice data est: Philotae Cilicia destinata: Lyciam cum Pamphylia et maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus: In Cariam Cassander; Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto adiunctam Leonatiprovinciam esse iusserunt. Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit. Praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum Arbate gereret. Solus hic detrectabat imperium. Python Mediam, Lysimachus Thraciam, abpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae, quique Bactrus et Sogdianis, ceterisque aut Oceani aut rubri mar is accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperii etiam ius obtineret. Decretum est, ut Perdicca cum rege esset, copiisque praeeset, quaeregem sequebantur. Credidêre quidam testimoniô Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab Auctoribus tradita est, vanam fuisse comperimus. Freinsheimius fusius ista sic enumerat, Not. ad Curtium: Praefecti Provinciarum Macedonicae Monarchiae, sub Alexandro M. et post obitum eius: Aridaeus, toti Imperio cum regia potestate, sive nomine pitius, praefectus est, Amyntas, Nicolai fil. ut videtur. Sogdianos accipit. Iustin. l. 13. c. 4. Antigenes praeficitur Susis. Antigonus, Philippi fil., cum Pamphylia et Lycia Phrygiam obtinere iussus, Diodor. l. 18. c. 2. Postea vero toti fere Asiae imperavit: ut fere omnes produnt. Antipater, sub Alexandro, Macedonibus, Thessalis, Thracibusque praefuerat, apud Curtium l. 10. c. 4. Tum exercitûs per Europam dux constituitur, Arrian. l. 1. apud Photium Iustin. Macedoniam et Graeciam. Diodor. Macedoniam cum vicinis populis attributam ei ait: quod eodem recidit. Dexippus apud Photium Cod. 82. latius universae Macedoniae et Graeciae, Illyriis item et Triballis, atque Agrianis, omnibusque adeo iis, quibus in continente (Europae) fuerat ab Alexandro adhuc superstite cum plena et summa potestate imperator praefectus. Archo Babyloniam. Diodor. Arciselaus, sortitur Mesopotamiam. Aridaeus quidam, qpud Arrianum et Diodor. Phrygiae ab Antipatro praeponitur: postquam Alexandri corpus in Aegyptum transportâsset. Atropates, Mediae maiori praeficitur. Axiarches. Vide Oxyartes. Cassander, Antipatri fil. in Cariam mittitur. Cleomenes, additur Prolemaeo, qui provinciam Aegypti adsignatam illi traderet. Clitus, Lydiam accepit ab Antipatro. Craterus, Alexandri fil. ex Orestide, quae Macedoniae pars est. Arrian. Indic. l. 10. c. 11. Alexandri iussu in Europam proficiscebatur, Antipatri locô Macedonibus, Thessalic Thracibusque praefuturus; apud Curtium l. 10. c. 4. hôc interim mortuô, regiae pecuniae custos constitutus, Iustin. l. 13. c. 4. et cum Antipatro Macedoniam vicinaque regna obtinere iubetur, Arrian.; Curatoris etiam officio, quaeque ad regiam pertinent tutelam. mandatis. Dexippus. Eumenes, Hierony mi fil. Cardianus, Arrian, Ind. l. 3. c. 12. Cappadociam cum Pahlagonia habuit, cum praecepto, ut regionem eam usque ad Trapezunta desenderet, et bellurn cum Ariarathe gereret: qui solus detrectabat imperium Macedonum, et Alexandrô albi occupatô ius regni retinuerat. Curt. Laomedon Mitylenaeus Syriam cum Phoenice, Curt. Leonnatus, Eunifil. Pellaeus, Arrian. Indic. l. 3. c. 12. Phrygiam minorem Hellesponto adiunctam. Curt. Lysimachus, Agathoclis fil. Pellaeus, Arrian. Indic. l. 2. c.
12. Thraciam adpositasque Thraciae, Ponticas gentes, obtinere iussus. Curt. Meleager, Neoptolemi fil. Arrian. Indic. l. 3. c. 2. secundum Curtium et Arrian. occisus est ante divisionem factam, quod veritati consonum videtur: nec enim ante hunc occisum Perdicca tantum potuisset. Non ergo mirum, de provincia ei tradita dissentire Scriptores, cum ei, qui non amplius in rebus humanis exstabat, nulla fuerit adsignata. Cedrenus ergo cum Eusebianis paphlagoniam ei tribuit, Diodorus Lydiam, Latino-barbarus Syriam, quae Caele dicitur, et Phoenicem. Menander in Lydiam mittitur, vel potius remittitur. Nearchus Androtimi fil. Cretensis, Arrian. Indic. l. 2. c. 12. Lyciam et Pamphyliam sortitur, Iustin. Neoptolemus, ex Aeacidarum gente, Arrian. Indic. l. 2. c. 5. Carmaniae praeficitur, ut haber Dexippus. Nicanor, nominatur apud Iustinum. Cuius tamen Mss. magnopere turbant. Immo Stagnorem quendam signare videntur, cui et l. 41. c. 5. Parthos ait traditos. Ceterum Nicanori culdam Cappadociam in altera divisione tribuit Antipater. Arrian. l. 9. Diodor. l. 18. c. 39. Oropius, partem Sogdianae tenuit. Dexippus. Oxyartes sive Oxathres, Alexandri socer, Bactrianam, Cedrenus. Parapamisadas, Diodor. l. 19. c. 14. Perdiccas, Orontis fil. Macedo ex Orestide, Arrian. Ind. l. 3. c. 12. imperium dividens suo arbitratu; Curt. sibi sumit, ut cum Rege esset, copiisque praeesset, quae Regem sequebantur, hocest, ut Rex esset.
Curt. Peucestas, Alexandri fil. Miezaeus Persidis Satrapa constitutus ab Alexandro, Arrian. Indic. l. 6. c. 5. in ea provincia remanet, Diodor. Philippus, praeficitur Drangianae. Diodorus Philippo Bactrianam et Sogdianam tribult. Philo, rccipit Illyrios, Iustin. Mediam dant Cedrenus. et Eusebiana. Philotas, obtinet Ciliciam, Curt. Sed provincia ei haud multo post adimitur. Iustin. l. 13. c. 6. ob amicitiam Antigoni, ut colligitur ex Diodoro, l. 18. c. 62. Oiliciae autem imponitur. Philoxenus, Iustin. ibid. Quisub Alexandro orae maritimae praefectus fuerat. Plut. in Alexandr. Parataphernes, sub Dario quoque praetor Hyrcanorum fuerat, Arrian. l. 3. c. 2. dedit se Alexandro apud Curtium l. 6. c. 4. a quo in provinciam vestituitur, l. 8. c. 3. Pithon, Agenoris fil. Dexippus: Pithon quidam horum (Pori et Taxilis) finitimis imperavit exceptis Parapamisadis. Huius etiam sortem ratam habuit Antipater. Arrian. l. 9. Pithon, Crateae fil. Alcomenaeus. Arrian. Indic. l. 3. c. 11. Mediam obitnere iussus. Curt. Porus, Regnum suum retinuit. Iustin. Ptolemaeus, Lagi fil. Eordensis, Arrian. l. 6. c. 5. Satrapiam Aegypti et Africae gentium, quae in ditione erant. Curt. Seleucus, Antiochi fil. Iustin. l. 15. c. 4. Syriâ et Babylone potitur, Cedrenus: quod quidem Arrian. et Diodor. l. 18. c. 3. docent in posteriori divisione demum accidisse. Sibyrtius, nanciscitur Arachosiam et Gedrosiam, Diodor. Stasander Cyprius, consequitur Ariam et Drangianam ab Antipatro. Diodor. Taxiles, regnum suum retinuit. Tlepolemus, Pytophanis fil. Carmaniam, Alexandrô largiente, tenuit. Arrian. l. 6. c. 5. Sequuntur Provinciae, itidem iuxta literarum seriem, quarum pars maxima brevi in Regna cessit: Macedoniae Antipatri; Asiae Antigoni; Aegypti Prolemaei; Syriae Seleuci; Thraciae Lysimachi, et Indiae Sandrocotti. Qui ceteros commilitones suos potentiâ vitaque multum supergressi feruntur, ut apud Auctores videre est. Provinciae Macedonicae Monarchiae, iuxta literarum ordinem. Aegyptus, ab Alexandro pluribus Praefidibus credita, Curt. l. 4. c. 8. post mortem eius tota traditur Ptolemaeo. Africa etiam, quoad perdomita erat, eidem Ptolemaeo tribuitur. Agriani, iussi Cratero et Antipatro parere; post mortem Crateri cum ceteris Macedonici regni accessionibus, in unius Antipatri arbitrium concedunt. Arabia, quatenus perdomita fuerat, Prolemaeo assignatur.
Maiorem tamen eius partem Seleucus tenuit, Appianô teste. Arachosia diu sub Sibyrtio fuit: postea accessit etiam imperio Seleuci. Arbelitis regio, apud Diodor. l. 18. c. 39. et Arrian. l. 9. Amphimacho traditur; mox cum vicinis regionibus in Seleuci potestatem concedit. Aria, Stasanori primum a Perdicca: deinde ab antipatro Stasandro subicitur. Inter utramque divisionem bienniô minus interfuit. Armeniam Tleptolemo obvenisse, Iustin. l. 13. c. 4. videtur tradere, sive potius Neoptolemo, ut in eo nomine disquisitum Freinshemio. Postea et ipsa concessit in Seleuci ditionem. Appianus. Asia minor, Antigono fere tota diu paruit, cu:us ἐπίςκοπος et curator factus fuerat. Appianus sed et Assyria aliquamdiu. Babyloniam prius Archon habuisse videtur: mox Seleucus, qui etiam invasam Antigono recuperavit, Appianus. Bactriana ulterior, priores praefectos retinuit. Inter quos eminebat Oxathres vel Oxyartes. Alexandri socer. Eam totam postea possedisse fertur Seleucus. Cappadocia, Eumeni data est vel potius dicta: nam tum in hostium erat potestate, Probus: l. 18. c. 2. Ariarathis nimirum: Quô interfectô, ademptae provinciae Nicanor quidam praeficitur. Postremo Seleucus obtinuit. Caria, data Cassandro: mox Eumeni. Iustin. l. 13. c. 9. cui illam cum vita extorsit Antigonus. Carmania, commissa Tlepolemo: videtur mox Seleuci imperio accessisse. Cherronesus Thracia, Lysimacho paruit. Arrian. Cilicia, Philotae primum, mox Philoxeno tradita. Ad postremum Seleucus eâ potitus est. Drangiana, Philippo obvenit, plures stasanoritribuunt. Alterâ divisione Stasandro fuit commissa. Epirus, cum Macedonia adhaesit Antipatro. Gedrosiam Sibyrtius habuit. Graeciam Antipater, dein Polyperchon. Iustin. l. 13. c. 6. A quo translata in Cassandrum silium. Hyrcania, Phratapherni mansit: quô pulsô aut mortuô adicitur imperio Seleuci. Illyrii, cum Macedonia, manserunt penes Antipatrum. Indiae maior pars, sub Taxile et Poro mansit: adiectis etiam aliis, quae prius non possederant. Isauria, Philotae tribuitur, cum Cilicia. Lycaonia, Antigono data. Arrian. l. 9. unaque vicina Lycia. Lydia, cessit in ditionem Antigoni, eiecto Clito, quem Antipater praefecerat. Diodor. l. 18. c. 52. Macedonia, demandatur Cratero et Antipatro: penes quem post mortem illius manet, et in Cassandrum
transmittitur. Mediam Atropates rexit. Ideo quamvis Pithon Mediae praeficeretur, ipse tamen pet missu Macedonum, dein etiam invitis ipsis, portionem eius tenuit, quae ab ipso vocata, fuit Atropatia. Strabo l. 11. Cetera Seleucus postea occupavit, occisô Antigoni Satrapâ Nicatore, secundum Appianum. Mesopotamia, post Arcesilaum et Amphimachum Satrapam, accipit Blitorem, imponente Antigonô. Ad postremum Seleuco subicitur. Palaestina, in Eusebianis, Antigono tribuitur. At ex Iosepho constat, Ptolemaeo paruisse, cum vicina Syriae parte. Eius tamen praesidia eiecerat Antigonus; Appianus. diuque inter eos, postea etiam inter Seleucidas Syriae Reges, et Ptolemeos Aegypti, de eius possessione pugnatum est. Pamphylia, Antigonodata, retentaque contra Eumenem, Iustin. l. 13. c. 6. Paphlagonia, cum Cappadocia cofdem dominos habuit. Parapamisadae, commissi Oxyartae, cui videntur a Sandrocotto fuisse erepti. Parthia, Phratapherni tradita erat; mox Philippo, vel secundum Iustinum Stagnori mandata; tandem accessit Seleuco. Patalae, sraduntur Poro. Arrian. l. 9. Persidem, Tripolemo quidam (Tlepolemum videntur velle,) potiores Peucestae tribuunt. Postea cum omnibus circaregnis Seleuco paruit. Phoenice, cum Syria et forte Palaestina, Laomedunti obvenit. Phrygiam maiorem accepit Antigonus; quae ad Hellespontum pertinet, Leonatus. Eurmeni Perdiccas postea adiccerat; sed obtinuit validior Antigonus:
cum interim Leonatus occubuisset. Pontus, maiori ex parte Lysimacho obtigit. Eumenes tamen etiam partem eius acceperat. Sogdiana, Philippo prius, vel Amyntae, dein Stasanori data fuit. At Dexippus Oropium praefieit, ignoratum aliis. Ad ultimum Seleucus possedit. Susiana, post Perdiccae finem, in praemium navatae operae, Antigono traditur. Syria, Laomedonti fuerat tradita; quem Ptolemaeus expulit; vicissim pulsus ab Antigono, postea Seleucus totam obtinuit. Tapyri, amissis Satrapis suis, cum Parthis et Hyrcanis, accesserunt Seleuco. Appianus. Thracia, quidem Lysimacho obvenerat, qui et magnam eius partem obtinuit: superabant tamen adhuc nationes Regesque liberi, a quorum Seutha ipse captus fuit. Plut. Apophth. c. 49. Triballi, cum Macedonia, paruerunt Antipatro. Urbes Macedoniae huius temporis: * Achrida, l'Ochrida. Aedessa, Vodena. Albanopolis, Albanopoli. Alectryopolis, Episcopalis, sub Philippis, Alesterosori. Amphipolis, Emboli. Apollonia, Erisso. Apollonia altera. Vide Serrae. * Aulon, la Valona. * Berroea, Veria. Candavia, la Canovia. Regiuncula est, non urbs. Casandrea, Cassandria. Castoria, Episcopalis sub Archiepiscopo Achridensi, Castoria. Christopolis, antea Neapolis, nunc metropolis, Christopoli. Citrum, Chitro. Daulia, Eladasagni. Deborus, Dibrii. Derre, Deterra. * Dyrrachium, Durazzo. Elyma, Canina. * Erigoea, Croia. Gazorus. Vide Alectryopolis. Heraclea, Episcopalis, gemina: una sintica, Cheseia, altera Xenoxua. Hierissus, quid sit non constat. Hormia, Coria. * Iustiniana prima. Vide Achrida. Larissa, Larzza. Lete, Lita. Lissus, Alessio. * Lichnidus. Vide Achrida. Myeza, Lagovischio. Neapolis. Vide Christopolis. Oesyma, Cavalla. Pella, Ieniza. Philippi, Filippi. Rentena, quid sit non constat. Scampes, Scampi. Scotusa, sic hodie, Episcopalis, Scotusa. * Scupi, Scopia, et Uschub. Serrae, Ceres. * Thessalonica, Salonichi. Zachniae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”